Dominis Die, pridie Idus Februarias MMXVII A.D. - meridie
Hominis stultitia universalis est
Stultitia universalis est. Semper videmus alienam stultitiam. Cum e nobis eximus et supra nos nos videmus, nostram stultitiam invenimus.
Nos pudet. Melius est nos ridere.
Saepe me pudet vel me rideo.
Se ridere sapientia est. Igitur sapiens sum. Sic est, sed etiam stolidus. Vere.
Hominis stultitia universalis est.

Ansgarius Magna Capita vel Testones

Veneris Die, ante diem tertium Nonas Februarias MMXVII A.D. - hora nona
Sanctus Ansgarius
Euge, hodie Sanctus Ansgarius, Episcopus Daniae et Sueciae, ab Ecclesia Catholica commemoratur
Ansgarius mihi nomen est.

Ansgarius Magna Capita vel Testones

Martis Die, pridie Kalendas Februarias MMXVII A.D. - ultima vigilia
Italia cives suos ridet
Omnia in Italia contradictio paret. Cavillum. Facetiae.
Italia cives suos ridet. Scienter? Nescio.
Sed Italiam cives suos ridere paret.
Inde?
Qui lepidus est, rideat! Qui austerus est, migrat! Qui iocularis non est, sed migrare non vult, patiatur!

Ansgarius Magna Capita vel Testones

Veneris Die, ante diem sextum Kalendas Februarias MMXVII A.D. - secunda vigilia
Quis vere libertatem vult?
Omnes libertatem volere dicunt, sed quis vere libertatem vult?
Omnis optio ardua et gravis est. Homo, qui sempre debet optare selectionem, defessus est. Libertatem omnes volere dicunt sed facilior est pati alios optionem facere et deinde conqueri.
Vere volo sumere aleam seligendi?
Libertatem custoditam et tuitam malo et malumus omnes!
Recte dixit Dostoevskij in Fratrum Karamazov libro (in paginis in quibus magnus inquisitor loquitur)

Ansgarius Magna Capita vel Testones

Iovis Die, pridie Idus Ianuarias MMXVII A.D. - secunda vigilia
Homo homini res sacra
Una universalis civitas est.
Homo homini non lupus, sed frater et soror est. Fraternitas humanitatis fundamentum est.
Homo homini res sacra est. Homo homini res sacra debet esse.

Ansgarius Magna Capita vel Testones

Die Iovis, Nonis Ianuariis MMXVII A.D. - hora sexta
Paulula veritas in politicis notitiis et orationibus est
Paululam veritatem invenio in diurnis actibus (ephemeridinibus) et publicis orationibus.
Paululam publicam veritatem invenio in amicorum facierum-libri paginis.
Paululam veritatem habemus sed multas veritates nuntiamus et proclamamus.
Stulti sumus sed putamus nos totam veritatem possidere.


Ansgarius Magna Capita vel Testones

Domini Die, Kalendis Ianuariis MMXVII A.D.
Adonis Montis pax contra nefandam caedem
Hodie, priusquam nefandae caedis nuntius ad me pervenit, naturae pacem et pulchritudinem quaesivi et consecutus sum.
Ad Adonidis montis cacumen cum amico meo et mea filia ivi.
Gratias ago.
Gratias Deo, naturae, amicis, meae voluntati ago.
Deinde nuntius!
Lassus sum
Cur homines sic scaelesti sunt?

Ansgarius Magna Capita vel Testones

Domini Die, Kalendis Ianuariis MMXVII A.D.
Quisquis necat fratrem suum in cuiuslibet dei nomine, sui dei vultum efferat et foedat
Quisquis necat fratrem suum in cuiuslibet dei nomine, sui dei vultum efferat et foedat.
Quis dein vellet confiteri huiusmodi deum?
Certe non ego.
Malo credere Deo viventium et amoris.
Nunc Asiam Minorem et suos mortuos et familias mortuorum defleo et pro eos oro.

Ansgarius Magna Capita vel Testones

Domini Die, Kalendis Ianuariis MMXVII A.D.

Sabbati (vel Saturni) Die, pridie Kalendas Ianuarias MMXVI A.D.

Annum novum felicem et verum et plenum sensus et pacificum et iustum esse opto et precor. Mihi, tibi et omni terrae.

Ansgarius Magna Capita vel Testones



Domini Die, ante diem octavum Kalendas Ianuarias MMXVI A.D.

Bonum Iusu Christi Natalis diem!

Ansgarius Magna Capita vel Testones



Die Sabbati (vel Saturni), a.d. XVI Kalendas Mai MMXVI A.D. - hora decima
Mortui docent
Triste est homines nos docere plus in morte quam in vita.
Miseremini nostri stultorum viventium.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Die Sabbati (vel Saturni), postridie Kalendas Apriles MMXVI A.D. - hora nona
Mater, florescit planta tua

Mater, florescit planta tua.
Ver est.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Veneris Die, a.d. III Idus Decembres MMXV A.D. - crepusculo
Assuevi putare eam immortalem.
Assuevi putare immortalem matrem meam.
Tamen pater meus abhinc duodecim annos mortuus est.
Sed mater mea dissimilis erat. Iam transit per Caudinas furculas et semper se erexit. Alias eam luxi, sed ea vixit.
Nunc bona tempora vivebat: sciebamus veterem esse, sciebam morituram esse. Nemo cogitabat posse vero mori.
Nunc vero eam lugeo.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Dominis Die, a.d. XV Kalendas Decembres MMXV A.D. - hora duodecima
Gallus sum
Non credo causis et excusationibus huius quod factum est in Lutetia, sicut non credidi causis et excusationibus huius quod factum erat in Nova York, in Londinio, in Madrito et in aliis urbibus. Nulla excusatio potest dici. Hoc inhumanum est.
Sed non credo Hollandis verbis ("Gallia saeva erit"), sicut non credidi Bush, Aznar, Blair actibus qui bella gesserunt in Bactria et Mesopotamia et magnam instabilitatem in toto Medio Oriente qui protulit terrorem et Isis. Quoque tormentorum coniectio in Falluja inhumana fuit.
Debemus defendere nos a barbaria sed magna cum intellegentia ne proferant alium terrorem et alia bella et alia inhumana acta et aliam barbariam ab utroque latere.
Non debemus in insidias deducere. Hoc est quod "barbari" volunt.
Manere humanes et simul fortes necesse est. Non fortes et saevi!
Nunc Galliam et mortuos et familias mortuorum defleo et pro Lutetia oro.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Martis Die, a.d. XI Kalendas Octobres MMXV A.D. - prima vigilia
Discrepantia
Genus humanum semper plus contemno.
Et amicitima sitio.
Prima sententia repugnat secundae.
Quare id faciam fortasse requiris.
Nescio sed fieri sentio et exscrucior
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Iovis Die, a.d. XIV Kalendas Octobres MMXV A.D. - prima vigilia
Negotii vortex
Ecce iam rursus confusus in vortice negotii mei sum.
Ecce iam differre debeo vitam meam ad tempora futura.
Imagines montium hic contentae sunt memoria lontana quasi aliena
Non nimios ferias volo, sed plenas, et negotium et otium simul.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Veneris Die, a.d. V Kalendas Septembres MMXV A.D. - prima vigilia
Sitis
Hodie catholica Ecclesia in Sancti Augustini Hipponensis memoriam revocat.
Augustinus dixit: "inquietum est cor nostrum". Verum est: cor meum inquietum est. Magnam sitim habeo. Sitio amorem, sitio amicitiam, sitio iustitiam, sitio veritatem, sitio felicitatem, sitio plenitudinem. Quis vel quid poterit meam sitim restinguere? Non poterit hoc malum tempus. Non ulla amicitia, non uxor mea, non mea imperfecta rectitudo, non ullum meum propositum, non ullum futurum tempus poterit. Animae meae necesse est sicut puer ablactatus ad matrem suam fiducialiter se committere. Cui?
Fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Iovis Die, a.d. VI Kalendas Septembres MMXV A.D. - prima vigilia
Reformatio? Bona servanda sunt!
Reformatio est novum verbum. Qui refomat, renovat et mutat rempublicam et civitatem est homo validus, verus et fortis. Renovare et mutare non semper est facere res meliores. Nam res mutatae possunt esse peiores quam erant.
Sed populus amat verba nova et repetita et credit esse vera et iusta solum quia repetita. Civis ius deminuitur. Sed hoc "reformatio" appellatur, igitur populus putat esse bonum. Iniustitia nunc difficilius investigatur: sed hoc "renovatio" putatur et populus dicit esse bonum. Ludus publicus et schola publica quinques in viginti annis reformati sunt et nunc peiores sunt, sed cives felices sunt, quia haec sunt "reformationes" (si semper nova reformatio necesse est forsitan reformationes non semper bonae sunt). Senatus non elegetur a populo ut adhuc est: reformatio est sed populi potestas (in lingua vulgare: populi "sovranitas") diminuetur.
Ecce verbum meum novum: "servare". Bona servanda sunt. Quod est bonum populo, servandum est. Quod iustitiae superest servandum est. Quod sinit pauperibus assumere facultatem et peritiam bene et sine auxiliis vivendi servandum est. Quod sinit magistratibus investigare improbos et indignos senatores, homines publicos, magnates et cives servandum est. Ludum publicum omnibus servandum est. Necesse est corrigere errata et servare relicta. Renovare? Solum ut meliores res fiunt! Hodie renovare putatur bonum etiam si renovata peiores fiunt. Renovare est verbum magicum et mirum qui praebet pulchriora peiora. Nam nunc post omnes reformationes res civibus peiores sunt. Causa et propsitum sunt, quibus res populo hodie peiores sunt! Populi oculi non vident, sed causa et propositum sunt.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Mercuri Die, a.d. VII Kalendas Septembres (26/08) MMXV A.D. - hora quinta
Viginti anni
Hodie est anniversarius dies nostrarum nuptiarum
Abhinc viginti annos uxor mea et ego nos matrimonio iunximus.
Tunc timor et animi motus me vinxerunt. Dilectio crevit. Sero amata filia orta est.
Deinde?
Ubi sumus? Quo imus?
Quot soles1 sivimus negotia nostra, res, occupationes nobis eripere2, quot soles subducere parentes, quot vacuae consuetidines ab aliis nobis impositae!
Quot soles perdidimus ob timorem, pudorem, superbiam, verba non dicta, tacitos vultus, affectum non patefactum et praebitum, neglegentiam!
Quanta iuventus et media aetas delabuntur et effluunt2 stulte et culpabiliter et nunc ante nos sola senecta extenditur!
Reperire perdita non possimus, colligere relicta nobis necesse est. Erimus sic sapientes ut discamus ab erratis?
Ne stulti simus! Ne sinamus quidlibet auferre a nobis tempus, serenitatem, perspicuitatem, felicitatem, amorem.
Ne silentium, fatigatio, languor, animus perturbatus obnubilent dilectionis verba, blanditias, comunicationem.
Vivamus atque amemus!1
Viginti anni!
Ubi sumus? Quo eamus?
Ne nos perdeamus!
1Catullus; 2Seneca
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Mercuri Die, pridie Idus Augustas MMXV A.D. - prima vigilia
MVCDXLIX pedes (1317 m) - Iuvenesne sumus?
Iuvenes non sumus iam. Mea filia est, sed non ego neque uxor mea: illa et ego simul XCIX annorum aetatis sumus. Sed hodie a Vernago (1700 m) ad Similaun Refugium (3017 m) ascendimus: quattuor milia quadringenti quadraginta novem pedes (4449,32 pedes = 1317 m) intervalli altitudinis sunt. Cum iuvenis eram, maiores altitudines ascendebam. Hodie possum gaudium affici. Nec volo desistere de aliis aequalis ascensionibus.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Martis Die, a.d. III Idus Augustas MMXV A.D. - hora duodecima
Angulus latissimus
Mihi quoque, Horatie, praeter omnis angulus ridet1. Sed angulus meus non angustus, immo amplissimus est. Montes sunt angulus meus. Ibi me invenio, animus corroboratur, visus tergitur, invenio essentialitatem. Non unus tantum mons mihi est, sed multi et multi. Et non ego montes habeo, sed ad eos eo ut ii patefaciant pulchritudinem naturae et natura et labore pulchritudinem vitae absconditae in hominis cordis profundo. Ibi solus sum, sed minus solus quam in urbe. Salutem dico omnibus cui occurro. Me sentio esse in harmonia mecum, et cum natura hominibusque.
1Hor. Carm. II, 6, 13-14.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Lunae Die, a.d. IV Idus Augustas MMXV A.D. - hora duodecima
Ascensus et asceticus
Est aliquid ascetici montes ascendere.
Cur libenter hunc non coactum laborem facio? Cur in vacatione mea a negotio primo mane surgo, cibaria et aquam paro et pedibus sub sole et vento dure et longe nitens ascendo montes?
Ascesus est asceticus.
Labor est animi purificatio.
Nihil est vere et pofunde pulchri sine labore.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Lunae Die, a.d. VI Kalendas Augustas MMXV A.D. - hora decima
Tempus vel vita
"Non accipimus brevem vitam, sed fecimus": sic dixit Seneca. Hodie vita media longior est quam antea, sed vita nostra contortior et multiplicior est quam antea. Quid dicat hodie Seneca? Fortasse eadem.
"Ceterum quidem omne spatium non vita sed tempus est" (Seneca)
Forte vita nostra errata est ab imis.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Veneris Die, XVI Kalendas Jul. MMXV A.D. - hora nona
Quot horas!
Cotidie debeo me profundere maximo studio in negotio meo, sine mora vel parsimonia temporis et virium per octo, novem, decem, undecim, duodecim aliquando etiam magis horas die, cotidie debeo alere corpus meum cibo sano, iusto, reperto et apparato maxima cura. Medici iubent me dormire septem/octo horas et ambulare minimum unam horam die propter meas invalidas inefficaces et laxos venas et spongiosa ossa. Cotidie debeo meos dentes ter die lavare, cotidie debeo sordes discernere (materias plasticas, vitrum, chartam, cibi relicta), diligenter composita domum servare, patinas lavare.
Cotidie debeo legere libros, crescere humane et in mea arte et ad praesentia me accomodare, cotidie debeo esse maritus uxoris meae, et pater filiae meae adulescentulae. Cotidie debeo etiam curare meam senem matrem. Vellem agere aliquid aliis et bono mundi, amicitiam colere ....
Haec aetas poscit me cotidie legere epistulas electronicas et respondere eis, inspicere "Quid est applicationem", "Facierum librum" et alias recentes dementias, quod nisi ita faciam, sim priscus et extra civitatem meam
HERCLE!!! QUOT HORAS DEBET HABERE UNUS DIES!!!
Forte vita nostra errata est ab imis.
Ansgarius Magna Capita vel Testones

Veneris Die, XVI Kalendas Jul. MMXV A.D. - hora septima
Vacuus
Annus transit me, exhausit me et nunc vacuus sum. In vita hominum negotium et otium simul et pariter debunt gradi. Si sic non est, si longo et intento negotio sine mora vel intervallo succedit subitus vacuus tempus, homo dilabitur, frangitur, iam desinit videre sensum sui! Negotium et otium simul et pariter debunt gradi!
Ansgarius Magna Capita vel Testones


Martis Die, Postridie Nonas Ian. MMXV A.D. - hora octava
Amor et amicitia verum festum est
Hodie festum Epiphaniorum est. Licet felices esse, sed hodie nec amorem nec amicitiam percipio. Edam ut consoler, quia vita trisis est, sine amore et amicitia!
Ansgarius Magna Capita vel Testones


Die Domini, a.d. VII Idus Dec. MMXIV A.D. - secunda vigilia
Latinam linguam scire non sufficit
Hodie, latinam linguam scire, non me effecit hominem meliorem aliis.
Ansgarius Magna Capita

Die Veneris, Nonis Decembribus MMXIV A.D. - secunda vigilia
K. (femina quae curat meam matrem) et mater mea
Hodie, prima vigilia, post longum diem K. (Nigrita quae curat meam matrem) telephonice mecum locuta est: mater mea vult vel cogit K. Dominis die proficisci et non redire. Nescitur si mater mea vult eliminare septimam feminam quae eam curat aut si confusa est, sicut aliquando (sed postremo saepius) evenit.
Tristis est videre proprii matris mentis demutationem et difficile est curare eam, cum superbia sua recusat ne nos et K. adiuvemus eam. Difficilior erit in dies.
Quo ibimus?
In pace te vivere opto, mater mea. Assentire ut tu ultimos annos tuos in pace vivas et nos adiuvemus te!
Ansgarius Magna Capita

Die Iovis, pridie Nonas Decembres MMXIV A.D. - secunda vigilia
Cur latine loquor?
Salve internauta qui venis in hoc sito, fortasse requiris quare latine loquar. Cognosco multos sitos et lego cotidie commentaria plena calumnis et iniuris: nolo intellegi ab omnis, sed a paucis, qui pauci proprie non sunt. Lingua Latina enim intellegitur a doctis variarum nationum et non solum nunc sed etiam tempore futuro. Praeterea latine loqui est mentis ludus qui animum meum avertit a Italiae tristitia. Postremo spero me latina lingua attingere humanitatem et civitatem, quibus nobis opus est.
Si erro - queso -, corrige me, ut perficiar, sed non iniurima mihi fer! Gratias tibi ago! Bonam noctem!
Ansgarius Magna Capita

Die Mercuri, ante diem III Nonas Decembres MMXIV A.D. - hora decima
Quis sum?
Hodie est tertius dies a sito condito. Sed quis sum? Ansgarius Magna Capita sum, e Bononia venio et Bononiae vivo. Diligo egredi ad montes, legere libros, loqui et delectari cum veris amicis bibendo viridem theam, audire classicam vel antiquam musicam. Amo solem, nitidum coelum, viridia prata, mundum aerem, pulchritudinem naturae, musicae, artis, verborum. Iustitiam sitio et cotidie conor nostram sororem et matrem Terram parcere. Me delectant intellegentia et ingenium, sed malo bonitatem quam dolosam et iniustam astutiam. Abhorreo ab arrogantia, a privilegio ex orto occultato a merito. Dormio paulisper quia volo facere nimis multa, sed me iuvat dormire.
Nunc debeo redire ad negotium meum et deinde debeo distribuere caseos et vinum, quia sum GAS socius.
Ansgarius Magna Capita

Animi imagines
:-)) beatus Hodie non tam bonum diem habui

Nunc sum maestus :-|, nec tristis nec felix

Et tu? Qualis es hodie?
:-) felix
:-( tristis
;-) nictans
:-O mirabundus
:-* amore captus
):-( iratus
:-| maestus
Die Martis, a.d. IV Nonas Decembres MMXIV A.D. - prima vigilia
Ansgarius Magna Capita


Die Lunae, Kalendis Decembribus MMXIV A.D.
Incipio hodie hunc electronicum situm, gratias ago meis duobus lectoribus qui me sequeris.
Ansgarius Magna Capita

WOP!WEB Servizi per siti web... GRATIS!