Ivus, Epistula ad Severinum de caritate vel De gradibus caritatis

Ansgarius Magnacapita (Oscar Testoni) - 20/07/21

O
s
c
a
r

T
e
s
t
o
n
i
-

O
s
c
a
r

T
e
s
t
o
n
i
-

O
s
c
a
r

T
e
s
t
o
n
i
-

O
s
c
a
r

T
e
s
t
o
n
i
-

O
s
c
a
r

T
e
s
t
o
n
i
-

Hoc anno (septingentesimo anno a Dantis morte) volo incipere meam recognitionem Maediae Aetatis scriptorum ab hoc fratri Ivi scripto.
Cur ab ipso scripto incipiam? Cur ab ipso ignoto scriptore incipiam? Quia Dans non tantum bene conoveram hunc scriptum et hun scriptorem, sed etiam usus est una ex eius sententiis ut describeret suum modum dulce stilo novo scribendi de amore. Nam Dans-scriptor ponit in ore Dantis-personae, dum hic secundus ascendit purgatorii montem et cum Bonagiunta a Lucca loquitur, haec verba:

...«I' mi son un che, quando
Amor mi spira, noto, e a quel modo
ch'e' ditta dentro vo significando»
.

Certe cognovisti haec celebberrima verba! Bene! Haec Dantis verba sunt translatio a lingua latina ad volgaricam linguam Ivi verborum:
Solus proinde de ea digne loquitur qui secundum quod cor dictat interius exterius verba componit
(De ea - de caritate, de amore - digne, bene, proprie, loquitur solus is qui exterius componit verba - scribit stilo in charta vel in membrana - secundum quod cor dictat interius - Dans scribit: ditta -)
Italice: Della carità, dell'amore dunque parla degnamente solo chi fuori compone le parole come il cuore gli detta dentro
Anglice: Only who composes words out of himself according to what the heart dictates inside of him, can speak properly about charity, about love

Huius scripti noti sunt duo tituli: Epistula ad Severinum de caritate et De gradibus caritatis. Nam is usque ad MCMLII (mille et nongentos quinquaginta duos) annos post Christum natum attribuebatur Richardo a Sancto Victore
. Ivi elocutio (lingua) pulchra, calida et studiosa, modulata et consonans est, plena paradoxorum, sententiarum parallelarum vel contrariarum, annominationum, "homophoniarum", verborum iocorum, ut carmen. Exemplum:

Sic vere Deum amans
anima amore non satiatur
quia Deus amor est,
quem qui amat amorem amat.
Amare autem amorem
circulum facit,
ut nullus sit finis amoris.
(Ivus)
italice:
E così davvero amando Dio
d'amore non si sazia l'anima
perché Dio è amore
e amarlo è amare l'amore.
Amare l'amore:
il cerchio si chiude
e l'amore non ha più fine (Ivo)

(translatio mea in editione Qiqajon, MXMXCV)
(semper in hoc scripto amor et dilectio sunt caritatis synonimi)
Post salutationes (scriptum est simul epistula et tractatus) et caritatis hymni paraphrasem (I Cor, XIII 4-8 - Prima Pauli epistula ad Corinthios) est prima pars cuius titulus potest esse Insuperabilis virtus caritas!. Nam ea morte non vincitur, fortis est ut mors, immo morte fortior quae ipsam quoque mortem mori coegit in morte redemptoris. O insuperabilis virtus caritas quae ipsum quoque insuperabilem (Deum) superasti, et cui omnia subiecta sunt (Deo) omnibus quodammodo subiecisti, dum victus amore Deus humiliavit semetimpsum, formam servi accipiens, factus non modo homo sed opproprium hominum et abiectio plebis et cetera. Et si contra Deum fortis fuit [caritas/amor], quanto magis contra homines prevalebit
Amor vel caritas vincit martyres, qui leti pe medias mortis fauces ad patriam revertuntur, vincit hostes, peccata et temptationes
Vis amoris est sola quae possit Deum tenere. Ecce exemplum Moysis qui rogavit pro populo eius. Vi cessit potentia Dei, cessit iustitia, ubi caritas de corde tam puro ... urgebat. Immo Deus non solum teneri se patiatur, sed quod non teneatur pie conqueritur in propheta: Quaesivi de eis virum qui interponeret sepem et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni Querit Deus qui sibi se opponat irato: proprium Dei est misereri, peregrinum Dei est ulcisci
Denique caritas in adversis fortis, sed fortior in prosperis (et hic invenimus in visione christiana thema Stoicum). Solus enim Christi amor est qui ridentis et irridentis fortune pure blanditias spernit et conspuit, sapore dulciori delectatus; cuius respectu omnis dulcedo amara est, omnis iocunditas meror est, omne pulchrum fedum, omne suave molestum.

Secundi capituli titulus est De amoris insatiabilitate

Anima Deum amans sentit dulcedinem. Haec dulcedo efficit amorem fortem. Sic Anima tota in se perstringit et rapitur, sicut Sanctus Paulus, in illa sublimia celestia. Hoc quasi deificari est (sicut Bernardus in libro "De diligendo Deo"): animus amore divino debriatus est, obliviscitur omnium, totus pergit in Deum, gustans illud quod "nemo novit nisi qui accipit" (Scriptores "stilnovisti" utetur hoc thema ut describeret amorem profanum).
Sed misera anima mortalis, mole gravata, non potest stare in hoc amoris gradu et a volatu suo decidit.
Deus videtur ludere cum hominibus: dum homines putant Deum tenere, Deus labitur e manibus eorum, insectatus patitur se comprehendi et disparens rursus non videtur, donec denuo lacrimis et precibus vocatus revertatur; et ita, licet delectet visitatio, molestat vicissitudo
Subtracta illa dulcedine, anima trahit alta suspiria (Scriptores amoris profani imitabunt hoc thema quoque)
Sed subtractio rei amatae est incrementum desiderii (vocabulum Ivi est augmentatio).
Et hic est languor amoris: mens amantis necessarie vehementer afficitur tedio impatientis desiderii dum amatus abest.
Nullo humano solatio mitigatur haec amaritudo. Ivus utitur quoque iunctura dulce vulnus, quam poetae amoris profani utetur. Solus consolatur est Deus-Caritas
Anima succutitur suspiriis et gemitis, non valet dissimulare maestitiam, abscondere ignem. Omne desiderium solet mitigari cum desideratum impossibile sit haberi. Tamen Amoris violentia nulla impossibilitate frenatur.

Infinitus ... et immensus est Deus in quem tendit amor earum, ut nullus esse debeat finis vel mensura amoris. Amat igitur sic amans anima, etsi non miuns posse suo, minus tamen velle suo. Nec capit de hac impossibilitate solatium, sed potius desiderii suscĭpit incrementum [...] Sic vere Deum amans anima amore non satiatur quia Deus amor est, quem qui amat amorem amat. Amare autem amorem circulum facit, ut nullus sit finis amoris .
Quid haec sententia significat? Quomodo et cur Deus, qui infinitus et immensus est, non satiat amore animam humanam? Ecce thema desiderii, thema praecipuum in Madiae aetatis monasticae litterae, quod erit centrale in Leopardi philosophia quoque. Poetae recanatensi desiderium humanum infinitum est sed nihil in terra infinitum est et nihil potest satisfacere desiderium humanum. Ab hoc venit impossibilitas beatitudinis hominum.
Ivo et aliis Maediae aetatis monachis Deus infinitus est et potest implere infinitum desiderium amantis, sed non satiat animam eius, quia si Deus satiaret animam, anima fastidium sentiret. Fastidium?!?
Deliciae dantur ad plenitudinem numquam tamen ad satietatem! Amare Deum est edere Deum et Deus reficit amantes ut magis esuriant: Deus est simul cibus et esuries, implet, non satiat. Deus implet desiderium animi qui Deum amat, sed hoc non est finis desiderii. Deus nos cibat ut eum esuriamus. Immo qui Deum non gustavit nescit eum esurire.

Tertii capituli titulus est Quod amor insatiabiliter videt amatum

Deus àperit pulsanti qui affectat et orat, immo Deus vult a se requiri etiam quod dare disposuit, ut prebeat ausum rogandi, et extorquet a nobis merita: gratis agit ne gratis tribuat. Deus nos prevenit in amando, sicut inquit Johannes (In hoc est caritas, non quasi nos dilexèrimus illum, sed quia prior ipse dilexit nos)
Omnia, tam prospera quam adversa sunt calcaria urgentia ad cursum amoris. Manifestus est primus casus.
Sed etiam adversa sunt stimuli ad amandum. Interdum ingrati superbe sibi arrogat dona Dei. In tribulationibus homo invocat et frequentat Deum, frequentando gustat eum, gustando probat quam dulcis est Deus. Sic fit ut cor ferreum quod beneficiis emolliri nequibat, flagellis eruditum ad gratiam liquescat et discat Deum diligere, etsi non propter suam bonitatem, certe propter propriam utilitatem: hic gradus amoris est primus.

Ipsis succensis amore blandiens prosperitas subripuit amoris particulam et adversitas eis reddit.
Solus amor est quod a nobis Deus exigit: amor est plenitudo legis, quidquid divina lege indicitur vel interdicitur ad solum amorem reducitur, nihil prosit sine amore. Amor ignorat difficultatem.
Amator Dei, quocumque se vertit, invenit vestigia amoris Dei
Amor est castus oculus qui nulla libidine figitur, sed in transitoriis contemplat eternum et non potest non videre quem amat (sicut dicit Augustinus quoque).

Dictum est in Cantico Canticorum: Vulnerasti me in uno oculorum tuorum. Duos oculos nempe habet anima: unum, sinistrum, quo intelligit et alium, dexterum, vel amorem, quo requìrit et requirendo vulnerat! Sic est! Deus condiscendit nostrae infirmitati et quadam vulneris apertura patefacit internae suavitatis secreta.
Hoc vulnus infligitur sine ira et sentitur sine dolore.
Sublato oculo dextero, vel amore, remanet oculus sinister, vel intellectus ad solum errorem. Nam intellìgere et non amare error est. Deus videtur ab amantibus utroque oculo, sed altero vulnerato, quia ubi intellectus caligat, amor penetrat, et ubi ille repellitur, iste admittitur. Nam non possumus perscrutare plus quam oportet sàpere, sed debemus amare etiam plus quam possumus.
Certe nunc nondum possumus videre amatum sicut est - hoc servatur in premium, cum, sublato corruptionis nubilo, videbimus faciem illam in iubilo -, sed sicut vult, vel sicut nunc ad solatium indulgetur.

Quarti capituli titulus est De amore inseparabilitate

Adeo nempe tenax est amoris glutinum, ut non tam iùngere quam unìre dicatur. Amor iungit hominem (virtutis) tripliciter: sibi, proximo, Deo

SIBI
In se quippe per amorem homo unus efficitur dum se intra se recolligens et reductis affectibus e cunctis locis quibus captivi tenentur, solum unum incommutabiliter amat nec amplius in diversa mutatur. Partitus [, divisus], enim per amorem in plura numquam sibi invenitur unus vel idem, sed semper sibi ipsi dissimilis, quia totiens variari cogitur, quotiens quod amat variatur. Qui enim labenti nìtitur, necesse est ut cum labente labatur.

PROXIMO
Homo unitur proximo per caritatem cum non solum sine querela studet omnibus effici sed etiam omnium successibus coaptari: gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus, infrmari cum infirmis et cum scandalzatis uri. Sic multitudo credentium erat cor unum et anima una: nam nec voluntatum varìetas nec rerum proprìetas animosa dividebat, sed firmiter stringebat caritas.

DEO
    Caritas unit Deum homini et hominem Deo:
  1. illa ineffabili unitate qua nostra natura Verbo unitur aeterno in unitate personae
  2. illa unitate qua - sicut ait aostolus - Qui adheret Deo unus spiritus est
Sed solum cor purum est quod perefflùere nescit.
Habet bonam coscientiam ad omnes et diligit bonum proximi ut proprium
Fidem non fictam habet quae per dilectionem operatur

Quis nos separabit a caritate Christi, tribulatio, an angustia, an fames an nuditas? Validum profecto vinculum cui nulla violentia prevalet, inseparabiliter continens amantem pariter cum amato.
Sed cavete! Etsi caritas non possit violenter auferri, potest spnte deseri! Perseveratia necesse est: Manete in dilectione mea dixit Christus discipulis

Ut autem hac unitiva virtute in unum concurrere possint affectus amantium, cor amantis a se liquefieri necesse est, ut transfundi possit et transformari in illum quem amat et mutari in virum alterum, quemadmodum aquae stilla multo infusa vino dficere a se tota videtur dum alterius saporem induit et colorem. [...]
Solum liquidum est quod omni forme congruit, quod optime convenit cordi amatorio. Factum est, ait ille [psalmista], cor meum tamquam cera liquescens. Res liquescendo mollitur, dilatatur, purgatur, et nunc hunc triplicem effectum considera in amore, qui vere ignis divinus est, corda resolvens, purgans et conflans in massam unitatis, quemadmodum varia metalla soluta igne concurrunt in unum. Ad tactum cujus mollitur et cedit illa odiosa durities quae est insensibilitas cordis, quia homo nec se sentit, nec alium, nec pietate flectitur, nec precibus movetur, exemplis non inducitur, minis non terretur, beneficiis duratur, flagellis non eruditur. [...]
Emollitur autem cor, iuxta beati Pauli doctrinam, dilatatur in charitate, a dextris et a sinistris usquequaque diffunditur, subveniens pariter hostibus et amicis, atque grato quodam et spontaneo cursu omnibus occurrit, congaudens profectibus, vel defectibus condolens proximorum. Fluit igitur, sed non effluit, quia sic se derivat ad alios, ut a se aliquatenus non recedat.
[...]
Hic Ivus invertit imaginem raptus in Deum: non extra se rapitur homo in his excessibus sed in se. Non ergo educuntur sed inducuntur spiritus in illo interiori coenaculo ut, clausis [...] sensuum ostiis, securius secretiusque castissimo complexu conveniant cum Dilecto [...]
Dans quoque, qui bene novit hunc Ivi scriptum, in Purgatorio XV (quinto decimo) et XVII (septimo decimo) utitur hanc Ivi imaginem, sed tantum visioni mysticae (visio mystica constat ex imaginibus symbolicis a Deo missis in mentem humanam). In Paradiso, ubi Dans directe Deum videt, imago raptus est aequalis imagini consuetae.

Porro cor liquefactum purgari necesse est, et ipso amore ad purum excoqui si quam habet scoriam.
O dulcis confabulatio Dei in anima, quae sine lingua et labiorum strepitu formatur, quae sine aure percipitur, sed sub silentio solus qui loquitur et cui loquitur audit illam, a qua omnis alienus excluditur!
Hoc deliquium unit homines quoque: profunda mysteria Dei corda liquescunt, liquescendo deficiunt, et deficiendo perficiuntur, dum in illam unitatem concurrunt, sicut illa beata beatificans personarum Trinitas amore continetur.

Ego sum Ansgarius Magnacapita (volgarice: Oscar Testoni) et, cum iuvenis eram, verti hunc scriptum in italicam linguam domo editoria Qiqajon. Dico hanc paginam et pelliculam monacho Enzo Bianchi

Ut autem hac unitiva virtute in unum concurrere possint affectus amantium, cor amantis a se liquefari necesse est, ut transfundi possit et transformari in illum quem amat et mutari in virum alterum, quemadmodum aquae stilla multo infusa vino deficere a se tota videtur dum alterius saporem induit et colorem.

Ma affinché gli affetti di coloro che si amano possano concorrere in unità grazie a questa virtù unitiva, è necessario che il cuore di colui che ama si liquefaccia sciogliendosi da sé in modo che possa essere riversato e trasformato in colui che ama e cambiato in un altro uomo, come una goccia d'acqua versata in molto vino si vede tutta venir meno da sé mentre assume un altro sapore e colore. (Trad. Oscar Testoni)

Frater Ivo,
L'amore non ha mai fine. De gradibus caritatis
Introduzione, traduzione dal latino e note
a cura di Oscar Testoni
Febbraio 1995, Edizioni Qiqajon - Comunità di Bose
Collana: Padri occidentali
Pagine: 38

Ansgarius Magnacapita (volgarice: Oscar Testoni), 24 agosto 2021



www.oscartestoni.it
www.saratestoni.it
www.oscartext.com


www.oscartestoni.it
www.saratestoni.it
www.oscartext.com